- BOJONIUS
- BOJONIUSinter nomina Antonini Pii, quae erant: Titus Aurelius Fulvius Boionius Antoninus Pius: Ioh. Gazensis περὶ Α᾿ρχαιολσγίας, perperam Βοτώννος habet. Sic autem dictus est ab avia materna Boionia Procilla, ut Capitolin. c. 1. vocat; vel Procella, ut in saxis, cum haeres ab illa fuisset scriptus. Casaubon. Bovinium mavult legi et Beviniam, nisi quod nomen, inquit, ἐξελληνιςθ ὲν utcumque apud Latinos originem a bobus dissimulat. Sed Boiunia, non Bovinia, in bonae notae libro Palatino, se legisse, nec dubitare, quin Boionia scribi debeat, ait Salmas. Sunt vero, qui non hunc Imperatorem sed marcum Boionium vocant, ut Victor, Eutropius et Paeanius Βοιώνιον etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.